

Liber Deuteronomii*
Caput 18: Versus 3
Dabunt.Quia in corporalibus solatiis et spiritualibus emolumentis devote doctoribus nostris communicare debemus, unde:Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omni opere bono[Gal. 6.].Ventriculum.Venter receptaculum ciborum, omnes hominum labores, et momentanea gulae blandimenta sunt, quorum finem condemnat: et mentibus Deo sacratis ostendit totum quod voramus in successum projici, unde:Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et hanc destruet.